- SATYRUS
- I.SATYRUSAruspex Corinthius sive vates, maritus sororis Timoleontis, per quem hic fratrem Timophanem, tyrannide patriam prementem, sustulit. Ab Ephoro et Timaeo vocatur Orthogaras: quod nomen adiectitium laudis causâ videtur, quod vera ex aruspicinâ responderet.II.SATYRUSHistrio apud Graecos, qui Demosthenis linguâ praepediti vocem imitari solitus fuit. Plut.Hic idem, celebrante triumphales de captâ Olyntho epulas Philippô, vultum trahebat: cum a rege causam tristitiae interrogaretur, et cur solus nihil ex se peteret: cupere se quidem, respondit, ex Rege donum consequi, sed metuere repulsam. Cui cum Philippus confirmâsset petiti fore compotem; duas virgines hospitis captivas reddi Patri oravit. Diodor. Sic. l. 16. f. 539. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 411.III.SATYRUSPeripateticus vitam Philippi elucubrâsse dicitur ab Athenaeo l. 6. Alia etiam scripsit, de quibus Voss. Hist. Gr. p. 411.IV.SATYRUSSpartaci fil. Rex Bosphori, moritur Olymp. 96. annô 4. cum regno ann. 14. praefuisset. Dio. Sic. l. 14. f. 444. et 445.V.SATYRUSex Atheniensium Ducibus, qui introductis quadringentis et viginti clam noctu viris in urbem, praesidium Demetrii expellere agitabant; sed a praefecto Heraclide oppressi fuerunt, Polyaen. l. 5. c. 17.VI.SATYRUSfratet S. Ambrosii: prudentiâ, et probitate clarus, A. C. 385.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.